monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p16, p52, 9
Item a pilus hic pilax -cis, catus, murilegus, quia pilis maxime abundat vel quia eius pilus est pretiosus; unde in Vita beati Sansonis legitur quod celerarius fecit venenum et probavit per pilacem esse mortiferum; et hec pila -e, polotellus cum quo luditur, quia sit pilis plena; pila etiam dicitur taberna, pila dicitur pes pontis vel quod sustinet parietem vel effigies hominis in compitis posita; et pila instrumentum concavum in quo frumentum teritur, et pila dicuntur quedam tela Romanorum.